PIGACIAE

PIGACIAE
PIGACIAE
apud Ordericum Vitalem, rostra calceorum et aculei, scorpionum caudas referentes, cuiusmodi rostratorum calceorum repertorem, Fulconem Andium Comitem fuisse tradit his verbis, l. 8. Qui cum pedes haberet deformes, instituit sibi fieri longos et in summitate acutissimos subtalares, ita ut operiret pedes et celaret eorum tubera, quae vulgo vocantur Uniones. Insolitus inde mos in Occiduum processit orbem, levibusque et novitatum amatoribus vehementer placuit. Unde sutores in calcoamentis quasi caudas scorpionum, quas vulgo Pigacias appellant, fecêre, idque genus calceamenti pene cuncti, divites et egeni, expetiêre. Προάλματα πεδίλων huiusmodi calceorum rostra dicuntur Annae Comnenae, ad cuius Alexiadem vide quae adnotavit Car. du Fresne, ut et infra voce Poulainia, item ubi de Rostris calceorum et Uncinatis Calceis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ROSTRA — I. ROSTRA apud Adalberonem Laudun. in Carmine ad Robertum Regem. Coepit summa pedum cum tortis tendere rostris: calceorum sunt acumina, quae Annae Comnenae in Alexiade dicuntur πεδίλων προάλματα. Ita enim Scriptores vocant prominentes et ultra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCORPIO — I. SCORPIO 1. Regum c. 12. v. 11. in his Roboami verbis, Pater meus castigavit vos scuticis, et ego vos castigabo scorpionibus, flagri genus est scuticâ gravius. Hebraei virgan spineam, aut flageilum spinis aculcatum intelligunt, vide supra in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”